monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, II

Caput I SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam vero de diis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, daemones quoque appellaverunt nomine deorum, quamquam et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iovem, quem volunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero fateantur daemonem nuncupatum.
2 Hi autem, qui omnes deos non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis hominibus, qui perhibentur boni, merito moventur daemonum factis, quae negare non possunt, eaque nullo modo a diis, quos omnes bonos volunt, committi posse existimantes differentiam inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quidquid eis merito displicet in operibus vel affectibus pravis, quibus vim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse daemonum, non deorum.
3 Sed quia eosdem daemones inter homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde referant impetrata, atque hoc Platonici, praecipui philosophorum ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus velut cum excellentioribus placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus plurimorum deorum prosit ad consequendam vitam beatam quae post mortem futura est: libro superiore quaesivimus, quo pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et prudentes homines aversantur et damnant, id est sacrilega flagitiosa facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis diis figmenta poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque violentiam, possint quasi propinquiores et amiciores diis bonis conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse compertum est.